PHARAO Rex Aegypti

PHARAO Rex Aegypti
PHARAO Rex Aegypti
Suidas: Φαραὼ, οὕτως ἐκαλοῦντο πάντες οἱ βασιλεῖς Αἰγύπιου, ἀπὸ τοῦ πρώτου Φαραώ. Pharao autem cognomen erat dignitatis, ut scribit Eusebius. Et Iosepho, in Antiquitatibus, Pharaonis nomen, secundum Aegyptios significat regem. Sic enim ille: Ο῾ Φαραὼν κατ᾿ Αἰγυπτίους βασιλέα σημάινει. Quum ergo hoc honorificum nomen sit, male refertur ad Hebraeum nudara, quod auxiliô Dei nudatus fuerit. Isidor. l. 7. c. 6. Pharao nomen est non hominis, sed honoris, sicut apud nos Augusti appellantur reges cum propriis nomnibus censeantur. Exprimitur autem in Latinum denegans eum, utique Deum, sive dissipator ipsius: populi enim Dei fuit afflictor. Apud Arabes autem, quorum dialectus Aegyptiaca vocabula multa habet admixta, pharaon est crocodilus, quo Ezechiel allusisse videtur c. 29. v. 3. 4. c. 32. v. 2. 3. Bochart. Hieroz. part. poster. l. 5. c. 18.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • PHARAO — Aegypti Rex, Sarâ Abrahamo ereptâ, tantopere divinitus afflictus est, ut eam illibatam. cum muneribus, marito reddere fuerit coactus, A. M. 2014. Gen. c. 12. v. 16. 19. Ioseph. Ant. Iud. l. 1. c. 9. Pharaothem appellat, ut videbimus. Alius, cuius …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CHEBRON Pharao — post Amosum Pharaonem patrem, circa A. M. 2337. secundum Euseb. Chron. aliter paulo iuxta Calvis. Chron. p. 176. 179. Aegypti Rex; regnavit annis 13. fuitque in serie Regum Thebanorum XXXIX. eum except Amenophis. Vide Ioh. Marshamum Canone Chron …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NABUCHODONOSOR I — Rex Babylonis, Nabolassar Beroso, Nabopolassar Ptolomaeo l. 5. Almag. c. 14. Nabocolassar, Scalig. de Emend. temp. l. 5. successit Patri Ben Merodach, A. M. 3407. usque ad A. M. 3429. quô fil. Nabuchodonosor, iam ante Patris Collega, successit.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CHYNILADANUS — in utroque regno Babylonico et Assyriaco, quae Asar haddon coniunxerat, tertius ab illo, Saosduduchinum excepit. annô Iosiae Regis inIuda 12. regnavit annos 22. successore Nabo pol assaro, uti Canon Regum Babylon. eum vocat, seu Nabu chodon osore …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PALMANOTHES — Aegypti Rex, in regione Heliopolitana, tempore nascentis Mosis, Auctori Chronici Alex. ubi πολλῶν, ait. βασιλέων ἡγουμένων Παλμανοθὴς ἐβασίλευσε τῶ περὶ Η῾λιούπολιν τόπων. Filiam suam nuptum dedit Chenephrae cuidam, τῶ ὑπὲρ Μέμφιν τόπων… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CURRUS Falcatus — inter praecipua Veterum militaris apparatus genera: de quo sic Curtius, ubi Darii aciem describit, l. 4. c. 9. Ingens terror hostium, ducentae falcatae quadrigae, unicum illarum gentium auxilium sequutae sunt. Ex summo temone hastae praefixae… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SAPHENATH Paneah — nomen quô Pharao Aegypti Rex Iosephum, postquam cum annulô, veste byssinâ et torque aureô ornavisset insignivit, Ges. c. 41. v. 45. Quod Onkelus reddit, Vir, cui Secreta revelantur; Ionathan, Vir occultorum Interpres; Iosephus κρυπτῶν ἑυρετὴς,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • AMASIS I — qui et Ammosis vel Amos Pharao, Aegypti Rex, A. M. 2312. Euseb. Vide infra Amosis …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NECHIA — Pharao Aegypti Rex, is qui Abrahamo uxorem suam abstulit. Ioseph. l. 6. c. 18. Ant. Iud …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ORUS — I. ORUS Aegypti Rex, ante Urb. Cond. an. plus minus 830. cognomine Pharao, post Amenophin II. vel Memonem, circa A. M. 2469. regnavit Ann. 38. An Busiris, ob saevitiam, et Thebas conditas, pyramidesque substructas famosus? Euseb. in Chron.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”